Friday, 6 July 2007

Benedict XVI











T
E DEUM laudamus : te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem : omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli : tibi Cœli et universæ Potestates.
Tibi Cherubin et Seraphin, incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt cœli et terra : majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus : laudat exercitus.
Te per orbem terrarum : sancta confitetur Ecclesia.
Patrem immensæ Majestatis.
Venerandum tuum, verum et unicum Filium.
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriæ, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem : non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo : aperuisti credentibus regna cœlorum.
Tu ad dexteram Dei sedes : in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quæsumus, famulis tuis subveni : quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum Sanctis tuis : in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine : et benedic hæreditati tuæ.
Et rege eos et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies, benedicimus te.
Et laudamus Nomen tuum in sæculum : et in sæculum sæculi.
Dignare Domine dies isto : sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domine : miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos : quemadmodum speravimus in te.
In te Domine speravi : non confundar in æternum.



Oratio pro Summo Pontifice

No comments: